XXV.
At postquam obedientiam fecerint, ea, que iam impleverunt, non cogitent, vanam
gloriam fugiant, diaboli astutias caveant, vitent fastidium, retrorsum non respiciantl .
Multos namque monachos diabolus talibus cogitationibus perversis supplantat:
"Iam per multos annos Deo servivimus, obedientias nobis commissas bene
tractavimus. Tempus iam instat, ut a laboribus nostris quiescamus, ut quietam
vitam ducamus." Set non ita illos agi oportet. Nam sicut vir in peregrinatione
constitutus, omni studio omnique conatu domum redire festinat ac retrorsum non
respicit, set ad domum, quam reliquerat, reverti desiderat, et alius, dum in exilio
fuerit, tristatur, cum autem revertendi facultas data fuerit, omnem merorem deponens
ad domum suam letus et exultans redire contendit, ita et monachi postpositis
abdicatisque rebus temporalibus eo gaudio, quo mundi amatores ad perituram, hi ad
eternam vitam redire festinent
XXVI.
Laborent etiam manibus suis, ut habeant, unde tribuant necessitatem patienti, ut
illud in futuro a domino Ihesu Christo audire mereantur: Esurivi et dedistis michi
manducare, sitivi et dedistis michi bibere et cetera. Sollicitudo vero eorum ac
mentis devotio talis sit, ut non causa cupiditatis vel congregandi divitias laborent,
set ut indigentibus subveniant. Contra concupiscentias suas cotidie pugnent, quia de
concupiscentia procedit homicidium et reliqua crimina.
XXVII.
Monachi namque, qui concupiscentie ac vitiis resistunt et continentiam de illis
habuerint, similes martiribus efficiuntur. Nam sicut martires paganis et infidelibus
restiterunt et usque ad sanguinis effusionem ac mortem pro Christo pugnaverunt, sic
et monachi adversus diabolum pugnent, contra concupiscentiam decertent usque ad
mortem, sordidas cogitationes, libidinem, impudicitiam, amorem divitiarum, ventris
ingluviem et reliqua crimina.
|
|