Nam inruentes Franci super eos, trecenta septuaginta quinque milia Sarracenorum interimerunt;  
ex Francorum vero parte mille et quingenti tantum ibi ceciderunt. Eudo  
quoque cum suis super eorum castra inruens, pari modo multos interficiens, omnia devastavit. 
47. Hoc etiam tempore eadem Sarracenorum gens cum inmenso exercitu veniens,  
Constantinopolim circumdedit ac continuo per triennium obsedit, donec, civibus multa  
instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame et frigore, bello pestilentiaque  
perirent, ac sic pertaesi obsidionis abscederent. Qui inde egressi, Vulgarum gentem,  
quae est super Danubium, bello adgrediuntur; et ab hac quoque victi, ad suas naves  
refugiunt. Quibus, cum altum peterent, inruente subita tempestate, plurimi etiam  
mersi sive contritis navibus perierunt. [Intra] Constantinopolim vero trecenta  
milia hominum pestilentia interierunt. 
48. Liutprand quoque audiens, quod Sarraceni, depopulata Sardinia, etiam loca  
illa, ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem barbarorum olim translata  
et honorifice fuerant condita, foedarent, misit, et dato magno pretio, accepit et transtulit  
ea in urbem Ticinensem ibique cum debito tanto patri honore recondidit. His diebus  
Narnia civitas a Langobardis pervasa est. 
49. Eoque tempore rex Liutprandus Ravennam obsedit, Classem invasit atque  
destruxit. Tunc Paulus patricius ex Ravenna misit qui pontificem interemerent; sed  
Langobardis pro defensione pontificis repugnantibus, Spoletinis in Salario ponte et  
ex aliis partibus Langobardis Tuscis resistentibus, consilium Ravennantium dissipatum  
est. Hac tempestate Leo imperator aput Constantinopolim sanctorum imagines depositas  
incendit Romanoque pontifici similia facere, si imperialem gratiam habere vellet,  
mandavit. Sed pontifex hoc facere contempsit. Omnis quoque Ravennae exercitus vel  
Venetiarum talibus iussis uno animo restiterunt, et nisi eos pontifex prohibuisset, imperatorem  
super se constituere sunt adgressi. Rex quoque Liutprand castra Emiliae,  
Feronianum et Montembellium, Buxeta et Persiceta, Bononiam et Pentapolim Auximumque 
  |  
  |