Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 98


BENEDICTUS: Bene in omnibus satisfactum est michi quantum ad discretionem
electorum et reproborum; nimirum quia, cum Deus querat salvare omnes,
quidam penitus salvari refugiunt amore luxurie huius mundi, quidam effecti sani
se ipsos sponte precipitio donant, quidam idcirco neutrum consequuntur, quia
prescit illos Deus male usuros libertate arbitrii, sicut et illos reprobos qui hoc
ad iudicium consequuntur. Set huic rationi valde contrarium videtur illud Evangelii
cuius ipse quoque superius mentionem fecisti: Ve tibi Corrozaim, ve tibi
Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone facta essent que facta sunt in te, olim in
cinere et cilicio penitentiam egissent
.

IOACHIM: Dubium non est quin multos posset Deus et signis et aliis modis
convertere quos non convertit, set tamen signa non vult facere Deus nisi ubi ipse
novit facienda. Apud illos itaque non fecit, quia necdum venerat plenitudo
temporum, in qua ipse in mundum veniens erat signa facturus. Apud istos
autem fecit, quia venerat tempus. Quamvis neque illi neque isti debito expetere
signa potuerunt, quia superhabundans Dei misericordia nequaquam de humana
iustitia, set de sola Dei bonitate ac sinceritate procedit, verum quia illis non sunt
ostensa signa qui credere poterant si signa vidissent, remissius erit illis in die
iudicii quam illis qui viderunt et non crediderunt.

BENEDICTUS: Peto ut satisfacias michi quid sibi velit plenitudo hec temporum.
IOACHIM: Si constat quod Iudaicus populus, qui vidit signa et conversus est
ad Deum antequam Christus veniret in mundum, non permansit in humilitate,
liquet quod, etsi relique gentes converterentur eo tempore quo et Iudei, cum eis
pariter superbirent et nichilominus cum eis ab illa qualicumque carnis iustitia

Torna all'inizio