Ne quis possit a demonibus ledi: notanter c.81v.b
Rubrica XXI
Contra nocturnos timores, spiritus inmundos ac Lamias,
quilibet tutus erit qui die illa legerit vel audiverit seu super
per se habuerit infrascriptas oraciones, cum versiculis suis
Iohannis Baptiste, Iohannis Evangeliste et Anthonii c.82r.a
Abbatis. Antiphona Iohannis Baptiste: " Puer qui natus est,
nobis plus quam propheta est; hic enim est de quo Salvator
ait: ‘Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne Baptista’" .
Versiculus Baptiste incipit: " Fuit homo missus a
Deo" . Responsio: " Cui nomen erat Iohannes" . Oracio est:
" Perpetuis nos, Domine, beati Iohannis Baptiste tuere presidiis,
et quanto fragiliores sumus, tanto nos magis in necessariis
custodi subsidiis" .Antiphona Iohannis Evangeliste: " Iste
est Iohannes, qui supra pectus Domini in Cena requievit bea
tus Apostolus cui revelata sunt secreta celestia" . Et versiculus
Iohannis Evangeliste: " Valde honorandus est beatus Iohannes" .
Responsio: " Qui supra pectus Domini in Cena recubuit" .
Oracio: " Ecclesiam tuam, Domine, benignus illustra,
ut, beati Iohannis Apostoli tui et Evangeliste illuminata
|
1
5
10
15
20
|