Iohannes germanis fratribus, filiis quondam Iohannis; Vgo, et Oderisi
germanis fratribus, filiis quondam Dodoni; Giso, Gualkeri, et
Sansoni, filiis quondam Trisidii; et Gualkeri, filius quondam Erimfredi
de Baiva, et te Iohannes abbas de monasterio Sancti Vincencii,
qui situm est ipsum monasterium in partibus Benevent[an]is,
supra fluvio Vulturno locus, qui Samnie vocatur, ubi nunc
presenti tempore regimen tenere videtur, quia dedimus nos suprascripti
in conveniencia tibi suprascripti Iohannes abbas, et a<d>
pars predicti monasterii Sancti Vincencii <de nostra mobilia valientes
libre octo, et tu ipse octo libre a nobis recepisti in conveniencia>, et
idoneis homines in ac conveniencia interfuerunt, quomodo in edicti
continet pagina; oc sunt nomina eorum: Framesitu vicecomes de
Valva, et Anseri filius quondam Azzoni, Girardus filius quondam
Girardi. pro eadem vero racione et conveniencia, que et per voluntate
et consensu de primatis et ordinatis monachis de predicto
monasterio Sancti Vincencii dedisti nobis, vel ad nostris heredibus
per scriptum conveniencie, amodo et usque in .XX. et .VIIII.em
annis, oc est de res iuris proprietatis de predicto monasterio Sancti
Vincencii, que sunt in territorio Valvense, per singule vocabula,
oc est: in primis medietate de ipsa curte de Tussie, que est de
predicto monasterio tuo; et in campo de Peltino; et in Lapide
Vivo; et in Turri; et in Cerule; et in Pretorio; et in Prebetarini;
et in villa Sancti Pauli; et in villa Sancti Nicandri, et omnia
ipsa medietate quantum ad ipsa curte de Tussie pertinet, vel pertinere
debet in territorio Valvense, in montibus, et in planis, omnia
ipsa medietate. insuper dedisti nobis de res iuris proprietatis de
predicto monasterio tuo, que sunt in territorio Valvense in valle
Tritana, omnia ipsa medietate; et in Ofene; et in Frenge; et in
Obino; et in Cerqueta; et in Capu de Aque; et in Volumbro,
|
|