Salimbene de Adam: Cronica

Pag 662


est, XVI: Qui minoratur corde, cogitat inania; et vir imprudens
et errans cogitat stulta. Vide igitur ne tu talis sis». Et cum hec
dixissem, subito apparuerunt multi fratres et seculares in prato
post dormitorium et cum tristitia mutuo loquebantur. Et dixit
michi: «Vade et ausculta quid dicunt, quia cum tristitia videntur
referre rumores». Ivi et redii et dixi sibi: «Dicunt quod dominus
Phylippus archiepiscopus Ravennás ab Icilino captus est». Et
dixit: «Vides quia iam incipiunt misteria».
Quod quidam Veronensis fuit Parme qui voluit succedere abbati Ioachym
in predicendo futura. Cuius libri ex quadam simplicitate fuerunt abrasi.
Tunc interrogavit me si cognoscebam quemdam Veronensem
qui morabatur Parme et habebat spiritum prophetie et scribebat
futura. Et dixi: «Novi et bene novi et scripta sua vidi». Et dixit:
«Libenter haberem scripta sua; rogo te ut acquiras michi, si
potes». Et dixi: «Libenter publicat illa et multum gaudet quando
aliqui petunt et volunt habere. Fecit enim multas omelias,
quas vidi; et dimisit opus testrinum, de quo vivebat in Parma,
et transtulit se ad monasterium Cysterciensium de Fontana Viva,
et in habitu seculari tota die scribit in quadam camera sibi a
fratribus illis assignata; et predicit futura et de monasterio vivit.
Et poteris ire ad eum, quia non distat a strata nisi per duo miliaria
inferius». Et dixit: «Socii mei nollent a strata divertere;
quapropter rogo te ut vadas illuc et acquiras michi, et gratum
habebo». Ivit igitur viam suam, nec vidi eum postea.
Ego vero accessi ad monasterium illud, quando habui tempus,
et inveni quemdam amicum meum, fratrem Albertum Cremonellam,
qui mecum intravit Ordinem fratrum Minorum, eodem die
receptus a fratre Helya, generali ministro, in civitate Parmensi,
anno Domini MCCXXXVIII, sed in noviciatu exivit et stetit in
seculo et didicit phisicam, et postea intravit Ordinem et monasterium
de Fontana Viva, et ibi magnus habebatur ab omnibus.
Et cum vidit me, visum fuit sibi, ut dixit, quod angelum Dei
vidisset. Intime enim me diligebat. Tunc dixi sibi quod faceret

Torna all'inizio