admixtum. Tenax est enim sinceritatis et veritatis semper conscia, et cum 
fallatur aliquando, fallere tamen ipsa non novit. Inde est, quod ille, qui 
veritas est, cum iudex omnium residebit, solius conscientie, que mentiri 
non poterit, testimonium acceptabit, sicut dicit apostolus: Testimonium 
reddente illis conscientia ipsorum. 
Quieta est hec pax, nullis attonita rumoribus, nullis agitata tumultibus, 
nullis afflictionibus conturbata, quia etsi tribulatio carnis circumsecus 
obstrepat, etsi mundi rabies forinsecus seviat, huius tamen possessor pacis 
attentius beate quietis semper otiis potietur. Quod Abacuc breviter 
annotavit dicens: Requiescam in die tribulationis mee. Et dominus ad 
discipulos: Hec, inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, 
cum in mundo pressuram habebitis. Idem quoque et Micheas pulcro 
quodam scemate pincxit dicens: Et erit iste, scilicet dominus, nobis 
pax, cum Assirius venerit in terram nostram et calcaverit in domibus 
nostris. Assirius, qui Latine dicitur arguens, diaboli preformat ymaginem. 
Arguere enim accusare est. Et quis magis accusatoris est dignus 
cognomine quam ille, in quem vox triumphantium depromitur angelorum: 
Quia proiectus est, inquiunt, accusator fratrum nostrorum, qui 
accusabat illos ante conspectum dei nostri die ac nocte. In terra nostra et 
domibus, in quibus calcat Assirius, carnis nostre domicilia figurantur. 
Tunc ergo est nobis pax, cum Assirius in terram nostram venerit et 
calcaverit in domibus nostris, quia diabolus, etsi corpus sancti viri affligit 
et perimit, interne tamen pacis requiem numquam tollit. Unde illud 
de Proverbiis sapientis: Non contristabitur iustus, quicquid ei acciderit. 
Ideo autem pax hec dominus dicitur, quia non nisi per eius gratiam pax 
istiusmodi optinetur.
  |  
  |