Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 169


Odemon conantur intercipere Menelaum, illum capiunt, et captum
ad ciuitatem deducere moliuntur. Sed impedientibus turmis tumultuosis
bellancium, ipsum longe a bello transducere minime potuerunt.
Tunc ille Dyomedes superuenit bellicosus, multa gente suffultus,
qui repente in Troilum irruit, ipsum ab equo prosternit, ab eo
auferens equum suum. Quem per suum nuncium specialem ad
Briseidam in exenium destinauit, mandans nuncio suo predicto ut
Briseide nunciet equum ipsum eius Troili fuisse dilecti, a quo Troilum
ipse deiecit in suorum bellicosa fortitudine brachiorum, et eam
deprecetur humiliter quod Dyomedem seruum suum a sua memoria
non repellat. Nuncius igitur statim cum ipsius equi dono ad
Briseidam celeriter. festinauit, equum sibi obtulit a Dyomede transmissum,
et uerba que sibi dixerat Dyomedes fideliter narrat illi.
Briseida uero recepit ylariter equum ipsum et ipsi nuncio dixit
hec uerba: "Dic secure domino tuo quod illum odio habere non possum
qui me tanta puritate sui cordis affectat. " Ad hec nuncius
recedit ab ipsa et ad suum dominum properauit, adhuc conflictu belli
durante. Ex<h>ylaratus igitur Dyomedes ad uerba nuncii inter
acies bellicosas discurrit.
Troyanis insistentibus contra Grecos, Troyani Grecos uertunt in
fugam et eos usque ad eorum tentoria in ore gladii persequntur. Et
nisi tunc Agamenon Grecis succurrisset in bellancium plenitudine
multa nimis, Greci fuissent tunc omnino deuicti et totum finaliter
amisissent. Instauratur ergo bellum durissimum inter eos, Greci
campum recuperant, et Troyani necessario retrocedunt. Sed Pollidamas
tunc occurrit cum pugnatorum multitudine glomerosa, succurrens
in magna uirtute Troyanis, quos iam Greci usque ad eorum
fossata in armata manu repulerant uiolenter. Dyomedes uero
dum Pollidamam in Grecos sic violenter inspicit irruentem, in
Pollidamam irruit, sathagens ipsum letaliter offendere in uiribus sue
tense lancee ferientis. Sed Pollidamas sic Dyomedem impulit uirtuose
quod Dyomedem et eius equum deiecit et inculcauit ad terram.
Ex cuius ictu Dyomedes grauiter fuit lesus. Pollidamas uero

Torna all'inizio