DE PREPOSITIONE
1 Prepositio est pars orationis indeclinabilis, que preponitur aliis
partibus, uel appositione, uel compositione. 2 Postponuntur tamen
aliquando poetica auctoritate, ut "maria circum" (nam hoc
in prosa raro inuenies, nisi "cum", ut "mecum", "tecum"); interponuntur
etiam plerumque, ut "qua de re". 3 Sciendum uero quod
prepositiones per se prolate acuuntur in fine (anniti enim uolunt
sequentibus dictionibus), sed preposite aliis partibus grauantur
omnibus sillabis; quando uero ordinem mutant postposite, accentum
etiam mutant, id est in principio acuuntur, nisi differentia
prohibeat (nam tunc acuuntur in fine, ut "maria circum"). 4
Est tamen quando postposite grauantur, si genitiuus sequatur, ut
"uirtutem propter imperatoris"; quando uero per defectionem
uerbi dicuntur, generalem seruant accentum, id est ab acuto
incipiunt, ut "adeo pulchra, ut nichil supra" (subauditur "sit").
|
|