atque amantissimi nobis, quam vicissitudinis repensationem vestro cessui
conferamus, aut que thesaurorum copiae digne sint ad tot beneficiorum praesidia, quae
sanctae aecclesiae contulistis? Et licet in hoc mentis consideratio et possibilitas
coartetur vobis digna rependere, verumtamen est iudex iustus in caelis dominus Deus
noster, qui digna vestrorum retribuet operum merita.
Vere enim altatum est nomen gentis vestrae super multas generationum nationes;
et regnum Francorum vibrans emicat in conspectu Domini, quod talibus benignissimis
Dei catholicae et apostolice sanctae ecclesiae liberatoribus preornatur regibus. Novus
quippe Moyses novusque David in omnibus operibus suis effectus est christianissimus
et a Deo protectus filius et spiritalis compater, domnus Pippinus, Dei nutu
victoriosissimus rex, per quem exaltata Dei ecclaesia triumphat et fides catholica ab
hereticorum telo inlibata consistit. Et vos quidem, carissimi, “gens sancta, regale
sacerdotium, populus adquisitionis”, cui benedixit dominus Deus Israhel, gaudete et
exultate, quia nomina vestra regumque vestrorum exarata sunt in celis et merces
vestra magna est coram Deo et angelis eius; firmum quippe beatissimum Petrum
apostolorum principem, cui a redemptore nostro ligandi solvendique peccata caelo ac
terra concessa est potestas, adepti estis protectorem.
Sed omnipotens Dominus eiusdem sui apostoli intercessionibus benedicat, protegat
atque confortet et conroboret Deo amabilem communitatem vestram actusque
vestros in beneplacito suo disponat, tribuens vobis a caelo victoriam, et terminos
vestros dilatet, subiciens excellentissimis regibus vestris omnes barbaras nationes
[ad] perfectam liberationem et exaltationem sanctae universalis Dei ecclesiae et fidei
orthodoxae integritatem, detque vobis ea sapere, quae illis sunt placita, et multo amplius
corda vestra in amore beati Petri et eius apostolicae sedis inlustret; fidelique
studio eius praeceptis apostolicis obtemperantes vestrorumque regum mandata observantes,
et praesentis vitae cursus cum victoria et bona fama exequi et aeterna gaudia
cum celi civibus perfrui mereamini.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRITIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Quia, spiritus sancti gratia preveniente, cor benignae eximiaetatis vestrae amor
Dei inflammavit, profecto constat, a Deo servate, praecellentissime rex, piis te profectibus
|
|