Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 794


ARTICULUS 3
Utrum huiusmodi defectus susceperit, vel contraxerit
Ad tertium sic proceditur.
1 VIDETUR quod huiusmodi defectus contraxerit. Illud enim proprie contrahitur
quod cum alio trahitur. Sed ipse hos defectus cum natura traxit. Ergo eos
contraxit.
2. Praeterea, id quod ex ratione originis habetur, proprie contrahitur. Sed ex
ratione suae originis Christus habuit hos defectus: quia ex ratione suae originis
matri similis est natus, quae his defectibus subiacuit. Ergo ipse istos defectus
contraxit.
3. Praeterea, illud cum natura contrahitur quod ex principiis naturae causatur.
Sed huiusmodi defectus, ut fames, sitis, et huiusmodi, ex principiis naturae causantur:
quia ex actibus contrariorum in invicem, ex quibus homo naturaliter
constat. Ergo hos defectus contraxit.
4. Praeterea, verbum contrahendi, secundum quod hic loquimur, videtur traductionem
importare. Sed Christus habuit huiusmodi defectus per traductionem corporis
ex corpore, non ex conditione animae. Ergo Christus hos defectus contraxit.
5. Praeterea, sicut culpa originalis contrahitur a patre, ita istae poenalitates contrahuntur
ex matre, sicut dictum est in 2 lib.. Sed Christus ex matre passibilis
natus est, quamvis non ex patre peccatore. Ergo huiusmodi poenalitates contraxit.
SED CONTRA, quod voluntarie assumitur, non contrahitur. Sed Christus voluntarie
assumpsit hos defectus, sicut et ipsam naturam. Ergo non contraxit eos.
Praeterea, nos dicimur contrahere hos defectus quia nobis debentur propter
culpam originalem. Sed in Christo culpa originalis non fuit. Ergo Christus hos
defectus non contraxit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod illud proprie contrahitur quod ex necessitate alio
tracto trahitur; et quia ex hoc ipso quod humanam naturam trahimus ex parentibus
per vitiatam originem, sequitur de necessitate quod hos defectus habeamus;
ideo dicimur hos defectus contrahere. Christus autem potuit humanam
naturam sine his defectibus assumere, sicut cum defectibus assumpsit; et ideo
non fuerunt in eo ex hoc ipso quod humanam naturam a parentibus traxit; sed
sicut voluntarie assumpsit naturam humanam, ita et hos defectus: et propter
hoc dicitur assumpsisse hos defectus, non contraxisse.

Torna all'inizio