nescio, exigis, quod ignoro. Nam et Ysaias ait: Priora annunciate mihi et
novissima, que futura sunt et dicam, quia dii estis, aperte volens exprimere
neminem posse, quid ante mundum fuerit vel quid post eum futurum sit,
enarrare . Fructuosum tamen est inquiri, licet res absolute nequeat explicari.
Humana quippe mens huiusmodi nature est, ut a cogitationibus
vacare non possit, aut enim se exercet in seriis aut delectatur in
vanis, et donec utilia meditatur, ab ingruentium cogitationum irruptione
defenditur. Nec pravitas habet insusurrandi locum, ubi mens utilibus
rebus intenta strictum tenet cum sobria cogitatione consilium. Igitur
opere pretium est et satis utile cogitare, quam breve sit spatium transitorii
temporis ad comparationem evi iugiter permanentis. Nam si conferre
volumus illud inmense magnitudinis spatium, quo Deus extitit ante
mundi huius originem, illud quoque, quo post eiusdem mundi permansurus
est finem, cum hoc tantillo tempore, quod est ab initio mundi
usque ad finem mundi, minor est hec comparatio, quam si pugillum
aque in mare proicias vel si mensuram cubiti cum toto terrarum spatio
conferre contendas. Nam et inmensitas maris et spatium terre finita sunt,
sicut et pugillus aque et mensura cubiti, quamvis illa maiora ista sint
incomparabiliter minima. Ideo facilius comparari possunt finita finitis,
quam ea, que finem habent his, que fine nullo possunt concludi. Nam
quia Deus est alpha et omega, principium et finis et sicut sine initio
semper extitit, ita finem habere non poterit. Mundus autem iste ab ipso
creationis sue exordio necdum septem milia annorum inplesse cognoscitur.
Et quis sciat, quam breve futurum sit spatium temporis, usque quo
|
|