Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 18


in sancto concilio nuntii illius sic audentes latrare: Praecipit dominus noster rex, ut sedem
apostolicam, papatum, utpote suum, dimittas, nec locum hunc sanctum ultra impedias.
Pro
nefas et o execrabilem infelicissimi hominis temeritatem. En ecce suum esse dicit, quod
soli apostolorum principi Petro Christus dominus commisit. Nec subito quidem commisit,
verum tertio, antequam committeret, interrogavit: Simon , inquiens, amas me? non tanquamipse ignoraret, sed ut futuris temporibus providentiam praesignaret, ne cito et praecipitanter
cuilibet cura committeretur animarum. Illi ergo post tertiam tandem sui amoris
certam sponsionem: Pasce , inquit, oves meas. Non regem, non imperatorem, aut aliquam
Christianae professionis conditionem excepit praeter eum, qui suam se ovem abnegaverit.
Igitur, quem sui solius iudicio Dominus reservavit, hic non solum iudicare verum etiam
suum dicere et, quantum in ipso est, audet dampnare. Quam ob causam omnis illa sancta
synodus iure indignata anathema illi conclamat atque confirmat.
16. Igitur non post multa idem reverendissimus papa, per quem restaurari coeperunt
omnia iura canonica, usque ad ipsum prorsus pene abolita, rogatur a quam pluribus regni
principibus, praesertim a comitissa Mathilda confortatus, quae tunc maximam partem regebat
Italiae, quatenus in partes Theutonicas ob communem matris ecclesiae necessitatem
descendere dignaretur. Illi etenim propter insolentiam suam et anathema Heinricum
regem et dominum abrogaverunt, qui etiam pariter convenientes coegerunt eum, ut
repudiatis consiliariis iniquitatis, privatim ipse quodam in castello maneret, ne multos lepra
sui anathematis contaminaret. Decreverant enim apud se, ut, accersito humiliter
sancto papa Gregorio in civitatem Augustam, etiam ipsum in commune totius regni consilium
ante iudicem universae christianitatis advocarent, desiderantes ut auctoritate apostolica
aut emendatum eundem et absolutum recuperarent, aut, ipso iuste reprobato,
alium in Christo eligerent. At ille, accusante se conscientia sua, sanctum conventum non
exspectavit; sed venit obviam domno papae in opido Canusino, humiliatus usque ad
pedes eius; et facta securitate domino papae per sacramenta, prout ipse dignatus est
praecipere, praesentibus episcopis et abbatibus atque comitissa Mathilda et Adeletiae,
aliisque pluribus, tertia demum die est absolutis, veruntamen in regnum non est restitutus.
17. Itaque ad priora iterum regreditur consilia, ad excommunicatorum perversa conventicula,
et quod iureiurando promiserat, brevi tempore observabat. Nam infra quindecim,
ut opinor, dies, cum beatus episcopus Anselmus legationem domni papae una cum
religiosissimo Hostiense episcopo Gerardo Mediolanum deferret, impediti sunt a militibus
illius, et captus est Hostiensis episcopus; sanctum vero Anselmum nequaquam ausi sunt
tangere, quoniam indigena fuit, et nobilis prosapia. Ipse autem ultro se capiendum ingerebat
dicens, quod a socio legationis non discederet; aut illum, inquiens, dimitterent,
aut se captum cum ipso tenerent. At illis hoc non praesumentibus, tristis abscessi volens,
si posset, pro fratre suam ipsius animam ponere. Haec est enim perfectio charitatis,
haec summa dilectionis, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Solent alii tanta in
necessitate simulare multa ac dissimulare) mentiri quidam, et periurare plurimi. Hic
autem nec uno verbo simulationis quenquam liberare voluit, quod bene quidem potuit,
sicut ab ipsis, qui capti sunt, postmodum audivimus.
18. His utique ac similibus multis irrita facta sunt dicti olim regis Heinrici sacramenta.
Eligitur interim in partibus Theutonicis dux Rodulphus in regem ad defendendam
catholicae ecclesiae unitatem; propter quod magis magisque indignatus Heinricus, spreto
consilio et auxilio domni papae, in omnes catholicos debacchatur inique. Mortuo autem
in fide catholica rege Rodulpho, audet ille, quod potentissimi olim imperatores, sive illi
haeretici aut apostatae vel etiam pagani essent, nunquam praesumpserunt, audet, inquam,
convocatis aliquot haereticis episcopis, vivente papa Gregorio, cui obediens factus
est etiam iureiurando, nullo habito universali concilio, absque iudicio, audet certe in papam
eligere Wibertum, Ravennatem quondam episcopum tunc autem multis iam annis
excommunicatum, cuius superius aliquam sed breviter commemorationem fecimus. Sed

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50
Torna all'inizio