CAP. I.—1. AMBROSIUS. Docet illa bona quae  
Christus nobis suo adventu praestitit cum gratiarum  
actione. Postea transit ad ethicam exhortationem.  
sic inchoans:  Obsecro vos, ego vinctus in Domino   
( infra . IV). 
2.  Benedictus Deus . Benedictio quae fit in Deo,  
confessio sola est bonorum quae praestita sunt ab eo.  
Benedictio quae fit a Deo, in nobis impletur, dum  
ejus beneficiis implemur. 
3.  In coelestibus . Hoc est quam in coelo participabimus; 
dicit enim resurrectionem quae per spiritum  
nobis aderit, et ne ipsa novitas mentem turbaret;  
quoniam non ante tanta donasset, neque  
aperte dixisset; quae sint illae spirituales benedictiones,  
utrique respondet dicens: Sic elegit nos  
ex ipso ante mundi constitutionem esse sanctos  
coram eo. 
4. AUGUST.  In coelestibus . In coelestibus, quasi de  
coelestibus. Quia omne datum optimum, et omne  
donum perfectum desursum est. 
5. LANFR.  In coelestibus . Coelestia vocat virtutes,  
per quarum observantiam itur ad coelum, in quibus  
dicit se habere omnem spiritualem copiam in fide  
Christi. 
6.  In ipso . In ipso, subaudiendum est permansuros; 
vel in ipso elegit, quia omnia in sapientia fecit,  
quae est Christus. 
7. AMBROS.  In charitate . Ex hoc magnitudo ostenditur 
liberalitatis. 
8.  Qui praedestinavit . Majus est quod dicit filiorum
  |  
  |