[LIBER PRIMUS].
In primo itaque libro in principio prelibatio tocius operis tangitur, cui invocatio seu
divini auxilii imploratio annectitur. In primo paragrafo innuitur multiplex conmendatio civitatis Mediolani.
In secundo paragrafo, mutatione facta in peius, multiplex eius mala condicio exprimitur,
et maxime civile discidium ex ambitione aliquorum civium sibi adversorum, querentium dominium
in civitate, quorum uni parti militia adheret, alteri populus.
In tercio paragrafo, prevalente populo et eius duce in civitate, Cremona federatur populo
Mediolanensi, sed Verona militie iungitur; cuius princeps veniens in milicie mediolanensis
subsidium, transito fluvio Abdua, cito est regressus, insequentibus eum Mediolanensibus, et
pugnavit cum Cremonensibus ei obviantibus et vulneratus et captus succubuit cum suo exercitu.
Quo facto, milicia mediolanensis patriis laribus cessit et trans Abduam fluvium fugit; que
statim redire nitens, in castro Tebiago nomine capta fuit et in duro carcere reclusa. Qui
autem castrum non intraverunt, ad loca secesserunt diversa.
In IIII° paragrafo describitur gemitus amicorum eorum qui capti fuerunt.
In V° paragrafo ponitur querella actoris huius operis super sui generis ruina.
In VI° paragrafo dicitur quomodo, vacante sede metropolitana, dominus Otto de Vicecomitibus,
civis Mediolanensis, a papa Urbano IIII, duobus aliis exclusis, ecclesie preficitur.
Quo facto, Pretor populi, dominans in civitate mediolanensi, dolens de sui fratris amotione,
castra et possessiones Archiepiscopatus invadit. Sed dictus dominus Otto archiepiscopus
creatus, iura repetit ecclesie sue a papa Clemente IIII, qui successit Urbano, qui etiam multum
fervens fuit pro restitutione facienda et occupatores coram se citat.
In VII° paragrafo prefati Clementis sublimatio a sorore carnali prophetice previsa et
eidem predicta cum recommendatione ordinis fratrum Predicatorum, cui devota erat, inseritur.
In VIII° paragrafo legati de Mediolano venisse ad papam Clementem docetur, qui et
licentiavit eosdem nisi primo parere iurarent. Qui hoc recusantes vadunt ad regem Karolum
dominum Apulie, qui ad eorum preces legatum misit, qui pro eis intercederet apud papam. Ipsi
vero cum legato regis redeuntes, a domino papa sunt recepti et audientia est eisdem concessa.
In IX° paragrafo ponitur oratio legati regis pro Mediolanensibus.
In X° paragrafo oratio legati comunis Mediolani, et isti duo contra dominum Archiepiscopum
et proscripto de Mediolano locuntur, quorum primus breviter se expedit, sed secundus
prolixe obloquitur de eisdem.
In XI° texitur oratio domini Archiepiscopi, qui maxime intendit excusationi sue et proscriptorum
et aliqualiter contra cives etiam de Mediolano aliqua alegat.
|
|