Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 15


victoriae in rostris positae sunt. eo anno etiam Alexandria ab
Alexandro Macedone condita est.
Iam Romani potentes esse coeperant. bellum enim in centesimo
et tricesimo fere miliario ab urbe apud Samnitas gerebatur,
qui medii sunt inter Picenum Campaniam et Apuliam;
||
gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et
discolori veste usque ad ambitum ornatam; si insidiarum fallaciam,
saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem
ac furorem, sacrilegis humanisque hostiis in exitium orbis
agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere ipsis hostibus
animosiorem. || denique priusquam cum Romanis confligerent,
Alexandrum regem Epirotarum germanum Olympiae matris
Alexandri Magni, qui traiectis in Italiam copiis bellum adversus
Romanos parabat, Lucanis suffragium ferentes maximo
bello in Lucania vicere, in quo et ipse Alexander Epirota
extinctus est. || Romani igitur adversus Samnitas pro Campanis
et Sidicinis bellum suscepere. || omnium siquidem non
modo Italiae tantum sed paene toto orbe terrarum pulcherrima
Campaniae plaga est: nihil hospitalius mari; hic illi nobiles
portus Caieta Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus
et Avernus, quaedam maris ostia; hic amici vitibus montes
Gaurus Falernus Massicus et pulcherrimus cunctorum Vesuvius,
urbes ad mare Formiae Cumae Puteoli Herculanium Pompeia
et ipsa caput urbium Capua quondam inter tres maximas
Romam Carthaginemque nominata. pro hac urbe, his regionibus
populus Romanus Samnitas invadit. || L. Papirius Cursor
cum honore dictatoris ad id bellum profectus est. qui cum
Romam redisset, Q. Fabio Maximo magistro equitum, quem
apud exercitum reliquid, praecepit, ne se absente pugnaret. ille
occasione reperta felicissime dimicavit et Samnitas delevit. ob
quam rem a dictatore capite damnatus, quod se vetante pugnasset,
ingenti favore militum et populi liberatus est tanta Papirio
seditione commota, ut paene ipse interficeretur.
Postea Samnites Romanos T. Veturio et Sp. Postumio consulibus,

Torna all'inizio