inserere non superfluum iudicamus. Quibus profecto verbis sicut non
auctoritatis robur adscribimus, ita nec fidem paenitus denegamus. Res
ergo sicut ad nos pervenit, huic stilo se simpliciter inserat, ut antiquis
etiam Hebreorum populis, qui divini iuditii terror increverit, ex eorum
paginis innotescat. Signum, inquit, primi diei: Maria omnia in altitudinem
exaltabuntur quindecim cubitorum super montes excelsos, orbem terrae
non affligent, sed sicut muri stabunt aequora. Signum secundi diei: Omnia
aequora prosternentur in imum profundi ita, ut vix quaeant humanis obtutibus
conspici. Signum tercii diei: Maria omnia redigentur in antiquum
statum, qualiter ab exordio creata fuerunt. Signum quarti diei: Belue
omnes et omnia, quae moventur in aquis maritimis, congregabuntur et
levabuntur supra pelagus more contentionis invicem mugientes et rugientes
nescientesque homines, quid cantent vel quid cogitent, sed tantum scit
Deus, cui omnia vivunt offitio regendi. Haec quattuor signa pelagi sunt et
tria sequentia aeris et aetheris sunt. Signum quinti diei: Omnia volatilia
caeli concionabuntur in campis, unumquodque genus in ordine suo, eaedem
volucres invicem colloquentes et plorantes erunt, non gustantes non
bibentes adventum iudicis timentes. Signum sexti diei: Flumina ignea ab
occasu solis surgent contra faciem firmamenti usque ad ortum currentia.
Signum septimi diei: Errantia sidera et stationaria spargent ex se igneas
comas, qualiter in commetis apparet signum orbis et eius habitatoribus.
Signum octavi diei: Terremotus erit magnus ita, ut nullus hominum stare
possit aut ullum animal, sed solo sternentur omnia. Signum noni diei:
Omnes lapides tam magni quam parvi scindentur in quattuor partes, unaquaeque
pars collidet alteram partem nesciensque ullus homo sonum
illum, nisi solus Deus. Signum decimi diei: Omnia ligna silvarum et olera
herbarum sanguineum fluent rorem. Signum undecimi diei: Omnes montes
et colles et omnia haedificia humana antea constructa in pulverem
redigentur. Signum duodecimi diei: Omnia animalia terrae de silvis et de
montibus venient ad campos rugientia et mugientia non gustantia et non
bibentia. Signum terciidecimi diei: Omnia sepulchra ab ortu solis usque ad
occasum patebunt cadaveribus surgentibus usque ad oram sepulchri.
Signum quartidecimi diei: Omne humanum genus, quod inventum fuerit
de habitaculis et de locis, in quibus erunt, velociter descendent, non intellegentes
neque loquentes, sed discurrent ut amentes. Signum quintidecimi
diei: Vivi omnes morientur et resurgent cum mortuis longe ante defunctis.
|
|