| imperium, prole nulla superstite. Tunc Papienses in
 ultionem incense urbis regium, quod apud ipsos erat,
 destruxere palatium. Factum est autem, ut simul convenientes
 in commune tractarent de constituendo rege primates.
 Diversis itaque in diversa trahentibus, non omnium idem
 fuerat animus.
 2. Interque talia fluctuante Italia suorum conparium declinans
 Heribertus consortium invitis illis ac repugnantibus adiit
 Germaniam, solus ipse regem electurus Theutonicum.
 Cumque Teutones sibi Chuonradum eligerent, eumdem
 ipsum laudavit omniumque in occulis coronavit accipiens
 ab eo preter dona quamplurima Laudensem episcopatum, ut,
 | 
 |