Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

183


Mediolani Ambrosiana synodo, ut vidit clericorum nobilium
ordinem, personarum statum cultumque vestium, perpendit
etiam morum probitates ac dispertita singulis competenter
officia, testatus est ad verum nusquam se talem vidisse
clerum. Tamen in presenti cetu, quia Romanus erat,
archiepiscopo presidere contendit. Unde subito factus est
popularis in urbe tumultus, et nisi cessisset illius humilitas,
quod suum erat, fecisset impetus non quidem gratia Vuidonis
set Ambrosiani causa honoris. Preterea cum perciperet
quorundam ex clero reatus servata sibi super omnibus
potestate, prout sibi complacuit, culpas diiudicavit. Ut
enim caveatur mendacium, non ex toto fuerant omnes ab

Torna all'inizio