Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 77


quid facta sint. et ex hoc pensate quam nulla sunt,
quoniam qui ista diligit quasi somnum uigilans uidet.
Hec igitur recordatio magna nobis debet esse instructio,
quoniam pro magno diligi non debet quicquid fine clauditur.
illa ergo sunt appetenda, illa summopere, que nec inuenta
transeunt nec adepta defficiunt.
Set quia ad horum desiderium anhelare sine diuine
misericordie gratia nullus ualet, omnipotentem deum oramus,
ut hec uobis et uelle eligendi et posse tribuat
obtinendi, quatenus et hic in suo timore uiuere concedat,
et posthac in sanctorum consortio cum gaudio recipiat.
ualete.
Decretalis.
Cunctos populos, quos nostre clementie, regit inperium,
tali uolumus edicto teneri, quatenus pacem uicissim
habeant, fures et latrones suspendant, rebelles et infideles
pacem inquietantes a nostri finibus imperii expellant,
iusticiam ubique exerceant, quoniam ob hoc nos deus uoluit
romano regno presidere, ut tocius orbis terrarum curam
debemus habere.

Torna all'inizio