Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 32


Si queratur a te, qui et quot de domo tua signum crucis assumpserint in subsidium Terre Sancte,
non oportebit te diu retardare responsum nec diffuso numero prorogare sermonem. Verum in hoc
ad excusationem tibi et tuis adesse forsan aliqua videtur occasio. Sed quid in suffragium excusationis
tu et tui potestis pretendere de crucesignatis, quos spoliat, quos vulnerat, quos occidit L., filius Rainerii,
qui vassallus domus esse dicitur Celanensis? Porro, si nondum assumpseris animum militandi
regi regum, qui pro nobis factus obediens usque ad mortem de morte triumphavit in cruce, tamen
meritis militantium illi saltem in hoc participare deberes, ut per cognationis tue districtus peregrini
transitum haberent te procurante securum. Et sic, qui corde remanes, videris cum procedentibus
utcumque procedere quodam participio meritorum. Certe, si ad hominum tuorum tyrannus ille
prosiluisset offensam etc., ut in alia proxime precedente epistola.

I 18

Quid ab illustribus rege ac regina Francie nuper receperim, notitia vestra suscipere poterit ex litteris,
quas mei sigilli impressio ad vos producit inclusas. Ex quibus, si placet, agnoscite, si absentia vestra
sit Deo et ecclesie fructuosa. Sane liceat me accedere ad aures amici, liceat loqui ad cor ita, ut, si
quid amaritudinis scripti asperitas inferat, illud tollat aut temperet amica dulcedo scribentis. Porro,
si bona sunt, que aguntur, deceret vos participes esse bonorum; si vero mala, oporteret vos contradictores
esse malorum. Quod si forte vobis illud blanditur ad moram, quod contradictio non haberet
effectum, ad itineris laborem sollicitet. quod remuneret summe retributionis largitor affectum.
Advertite igitur, si sponse solvitur in sponsi obsequio, quod debetur. Arto tandem stilum, restringo
motus, abbrevio verba, ne forte irascatur, quem diligit anima mea in Christo Iesu. Credo tamen,
quod dilecti cautela multa de paucis eliciet et de paupere semine divitem messem metet.

I 19

Litteras vestras recepimus per .., latorem presentium, quas vobis per eundem ad cautelam remittimus
presenti pagine interclusas. Sane duo principaliter notari videntur in eis: primum, quod eundem
P. pro non gravi excessu, ut epistole vestre verbis utamur, per medium annum et ultra ecclesiastico
beneficio privavistis; secundum, ut auctoritate nostra possetis misericorditer agere cum eodem.
Porro, si non gravis erat excessus, cur adeo pena processit, cum non ultra debeat extendi vindicta,
quam inveniatur in excedente delictum? Quod si gravis, cur de culpa subducitur, ut minus misericordie
ascribatur? Ex hiis quoque presumitur, quod vel fuistis nimium in pene illatione severi, vel
estis nimium in ipsius relaxatione remissi. Ceterum, licet satis possimus advertere, quid predicti P.
excessui penitentie debeatur, quia tamen melius est de misericordia quam de rigore reddere rationem,
illius memores veri Samaritani, qui post vinum infudit et oleum vulneribus sauciati, memorato
P., ut post patris verbera matris ubera sentiat, gratie ac misericordie ianuam aperimus, vobis nihilominus

Torna all'inizio