Salimbene de Adam: Cronica

Pag 594


fundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos. Item ad Heb.
IIII: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius. Omnia autem
nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem vobis sermo. Nullus ergo
peccet credens Deum latere, quia qui abscondit scelera sua non dirigetur.
Dicturi sunt enim peccatores aliquando, cum vexatio dabit
auditui intellectum: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo.
Tunc, sicut dicit Iere. XX, confundentur vehementer, quia non
intellexerunt opprobrium sempiternum quod nunquam delebitur. Ideo
sanum consilium dat Ecclesiasticus V, dicens: De propitiatu peccatorum
noli esse sine metu, neque aditias peccatum super peccatum,
et ne dicas: Miseratio Dei magna est. Multitudini peccatorum meorum
miserebitur. Misericordia enim et ira ab illo cito proximat, et
in peccatores respicit ira illius. Non tardes converti ad Dominum et
ne diferas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore
vindicte disperdet te. Ideo dicit Iere. XVII: Ego Dominus scrutans
cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta
fructum adinventionum suarum. Sequitur: Qui autem confessus
fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Quod patuit in
David, II Reg. XII, qui cum dixisset: Peccavi Domino, statim
audivit: Transtulit Dominus peccatum tuum, non morieris. Patuit
etiam in Ezechia, qui dixit, Ys. XXXVIII: Recogitabo tibi omnes
annos meos in amaritudine anime mee. Et statim subditur: Tu
autem eruisti animam meam ut non periret, proiecisti post tergum
tuum omnia peccata mea.
Alia narratio dolorosa.
Cognovi quemdam fratrem Humilem de Mediolano, qui fuit
custos Parmensis custodie. Hic dum habitaret in loco fratrum
Minorum de Fanano, tempore quadragesimali instabat predicationibus
et confessionibus audiendis. Quod audientes, illi de Alpibus,
homines et mulieres, miserunt rogando ut amore Dei pro salute
animarum suarum dignaretur ad eos accedere, quia volebant confiteri
cum eo. Et assumpto socio ivit ad eos et multis diebus predicavit
et confessiones audivit, et multa bona fecit, consilia salubria

Torna all'inizio