Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 18

Liber I


De exordio et causarum generibus.
Cap. VII
Exordium est artificiosum principium, quo animus vel lectoris vel auditoris ad legendum audiendumve paratur. Eo non semper in epistola utendum est: quando autem sit utendum, tum causa, tum persona nos admonebit. Causarum genera, ut scribit Cicero, quem potissimum autorem sequimur, sunt quatuor: honestum, turpe, dubium et humile. Honestum est quum recta defendimus oppugnamusque contraria, ut, quum homines a virtutes cohortamur, deterremus a vitiis. Turpe contra genus est, quum ea quae videntur ab omnibus vituperanda, defendimus et laudamus aut quae laudanda vituperamus: ut si quis virum bonum et quem omnes laudandum putent, vituperare et in odium eius ad quem scribit adducere velit; aut contra, si quis obscurum et ignavum hominem et qui malus ab omnibus iudicetur, commendet et bonis ac studiosis anteponendum ducat. Dubium genus est quod habet in se turpitudinis et honestatis partem: ut si quis clarum atque honestum hominem, caeterum flagitiosum et improbum commendet ac praeferat. Humile genus est quum rem vel nostram vel eorum ad quos scribimus, dignitate multo minorem inferioremque tractamus: ut si quis a summo pontefice vel parvam

Torna all'inizio