Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 397


medium, et esse moderatum, sumi potest ex iis quae
dicuntur 5. Polit. ubi dicitur, quod persona principis non
debet apparere severa, sed reverenda. Non ergo decet
principem tam familiarem se exhibere ministris, ut habeatur
in contemptu, et ut non appareat persona reverenda:
nec debet se sic excellentem ostendere, ut omnino appareat
austerus et onestus. In omnibus enim (ut traditur
in Ethi.) medium laudatur, et extrema vituperantur.
Est tamen advertendum, quod aliqua familiaritas esset
laudabilis in cive vel milite, quae non esset laudabilis in
rege: omnino enim decet reges et principes minus se
exhibere quam caeteros, et ostendere se esse personas magis
graves et reverendas quam alios, non ad ostentationem,
sed ne regia dignitas contemnatur. Ostenso qualiter ministris
sunt officia committenda, et quomodo sunt erga eos
solicitandi, et qualiter est cum ipsis conversandum: reliquum
est ostendere, qualiter sunt eis communicanda
consilia, et quomodo sunt eis beneficia exhibenda. Dicebatur
enim supra, diversa esse maneries servientium,
quia quidam sunt servi naturaliter, quidam ex lege, quidam
vero serviunt principaliter pro mercede, quosdam
vero ad serviendum principaliter movet amor et dilectio
principis magis quam merces aliqua quam inde habituri
essent. Cum servis ergo naturaliter non sunt communicanda
secreta neque consilia: quia (ut supra dicebatur)
nunquam est quis naturaliter servus, nisi sit inscius,
et ab usu rationis deficiat. De his autem loquens Philosophus
circa finem primi Politicorum ait, quod foemina
quidem habet consilium invalidum, puer autem habet
sed imperfectum, servus vero omnino habet nihil consiliativum.
Sic etiam nec servis lex lege communiter
sunt communicanda consilia: quia tales ut plurimum
magis serviunt ex timore, quam ex amore. Nec etiam mercenariis
sunt communicanda secreta: quia tales non personam
principis, sed mercedem principaliter amant. Sed

Torna all'inizio