2. Praeterea, medium oportet differre ab extremis. Sed mens quae spiritus dicitur
ab Augustino, non est extra essentiam animae, immo
est id quod in anima nostra est sublimius, in qua imago Dei invenitur, ut idem
Augustinus dicit. Ergo non assumpsit animam mediante spiritu.
3. Praeterea, spiritus humanus differt in hoc ab angelico quod est animae unitus
et carni: quod Angelo non convenit. Sed spiritus angelicus non est assumptibilis:
ut supra dictum est, qu. 2, art. 1, quaestiunc. 3. Ergo quod spiritus
humanus sit assumptibilis, est ex ratione animae, vel ex ratione carnis. Ergo
magis assumpsit spiritum mediante carne vel anima, quam e converso.
SED CONTRA, ea quae sunt distantia, per aliquid utrique proximum coniunguntur.
Sed spiritus proximus est Deo per similitudinem imaginis, quia et ipse Deus
spiritus est, ut dicitur Ioan. 4: similiter etiam cum anima convenit in hoc quod
pars quaedam animae est. Ergo Deus animam mediante spiritu assumpsit.
Praeterea, sicut anima corpore, ita aliis partibus animae spiritus superior est.
Sed Deus assumpsit corpus mediante anima. Ergo eadem ratione assumpsit
animam mediante spiritu.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non assumpserit totum mediantibus partibus. Illud
enim quod convenit toti ratione partium, non solum convenit toti, sed etiam
partibus. Sed Deitas non praedicatur de partibus humanae naturae (non enim
dicimus quod anima sit Deus, vel quod corpus sit Deus): praedicatur autem de
toto cum dicimus Deum hominem esse. Ergo cum per assumptionem humanae
naturae praedicetur Deus de homine, et e converso, videtur quod partes non
assumpserit nisi mediante toto.
2. Praeterea, alia est singularitas uniuscuiusque partis hominis, et singularitas
divinae personae vel incommunicabilitas, quia partes sunt plures, sed persona
assumens una est. Est autem eadem singularitas personae assumentis et totius
hominis, quia eadem est hypostasis utriusque, ut dicit Damascenus.
Ergo videtur quod partes non assumpserit nisi mediante toto.
3. Praeterea, creaturae cui est unita Divinitas debetur honor latriae, ut infra
dicetur, dist. 9, qu. 1, art. 2. Sed aliquibus partibus corporis Christi, si essent
separatae, non deberetur honor latriae. Ergo partibus separatis a toto non est
unita Divinitas. Ergo non est unita partibus nisi mediante toto.
4. SED CONTRA, in morte Christi Divinitas partibus hominis, scilicet corpori et
animae, unita mansit. Sed tunc ex partibus, cum coniunctae non essent, totum
non constabat. Ergo non assumpsit partes mediante toto.
5. Praeterea, quidquid convenit parti et toti, per prius convenit parti quam toti.
Sed dicimus humanam naturam assumptam esse, et similiter partes eius, scilicet
animam et carnem. Ergo per prius assumpsit partes quam totum; et ita non
partes mediante toto assumpsit.
|
|