deputaret, cellam incendere et ipsa conati sunt martirum  
cadavera conflagrare. Sed admoti ignes, amissis naturę viribus,  
nil omnino consumere ullis hominum studiis potuerunt. Ita enim  
eos ipsa etiam parietum materies repellebat ac si pro lignis  
durissimi silices essent. Frustrati itaque fures in fugam se conferre  
nituntur, sed et hoc illis ex divina providentia denegatur. Tota  
siquidem nocte per frutecta nemorum, per latitudinem saltuum,  
per opaca silvarum viam anxiati sunt querere, quam tamen nullatenus  
valuerunt errabundis vestigiis invenire. Sed neque pugiones  
in vaginas recondere arefactis brachiis potuerunt . Ubi vero  
sanctorum iacebant corpora, copiosum lumen usque in diem splendescere  
et dulcissima angelicę cantilenę, non desiit suavitas resonare. 
Adveniente autem die, quod factum fuerat regem latere non  
potuit. Qui ilico ad heremum cum numerosa populi multitudine  
festinavit et ne fures evaderent, facta corona hominum, totam  
silvam undique circumcinxit. Qui tandem reperti sunt manifesti  
criminis rei et ad gladios suos adhuc ex divina ultione ligati.  
Rex autem quid de eis faceret habita consideratione deliberans,  
hoc postremo decrevit ut nequaquam eos, sicut merebantur, occidi  
preciperet, sed ferreis catenis vinctos ad sepulchra martirum  
destinaret, quatinus aut ibi usque ad obitum in vinculis miserabiliter  
viverent aut, si sanctis martiribus aliter videretur, ipsi eos sua  
misericordia liberarent. Qui cum ad sanctorum tumulum fuissent  
ex precepto regis attracti, mox ineffabili divinitatis omnipotentia  
fractis sunt nexibus absoluti. Deinde facta super corpora sanctorum  
basilica, innumerabilia non solum tunc sed et nunc ibi  
fiunt ex divina virtute prodigia. 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
 
  |