Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 368


possessionibus et divitiis (ut patet per habita) vel procedit
ex falsa aestimatione finis, vel ex inordinatione voluptatis.
tanto ergo detestabilius est hoc in regibus, et
principibus quam in aliis, quanto decet habere ordinatiorem
voluptatem, et meliorem aestimationem finis: nam
sicut in primo libro dicebatur, detestabilius est in rege
non habere veram aestimationem de fine quam in populo,
eo quod populus a rege dirigitur, sicut detestabilius
est in sagittante non cignoscere signum, quam in sagitta:
eo quod sagitta a sagittante dirigatur.
Quot sunt species commutationum, et qua fuit
necessitas invenire denarios.
Cap. IX.

Si considerentur dicta Philosophi in I. Politicor. omnes
commutationes quasi ad tria genera reducuntur.
Quarum una est commutatio rerum ad res. ut frumenti
ad vinum, vel ad ordeum, vel ad alia supplentia indigentia
corporalem. Alia est commutatio rerum ad numismata.
Tertia est numismatum ad numismata. ut cum
denarii argentei commutantur in aureos, vel econverso.
vel numismata regionis unius commutantur in numismata
regionis alterius. Ut ergo sciamus quomodo huiusmodi
commutationes oportuit introduci, sciendum
quod si non esset nisi comunitas domus quae est communitas
prima, nulla commutatio esset necessaria. nam
in domo dominatur paterfamilias, cuius est providere
omnibus existentibus in domo, quare omnis commutatio
facta ad subiectionem domus fit a patrefamilias, vel
per se vel per procuratores intermedios, nam ipsius patrisfamilias
est totam indigentiam sublevare domesticam.
sed cum eiusdem ad seipsum non sit nec emptio nec venditio
nec commutatio, bene dictum est quod dicitur

Torna all'inizio