Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 62


pronuntiare valuerit. Inter legendum non prius subsistere
oportebit quam ad sententiam terminatam, quam clausulam
vocant, pervenerint, quae si primo – ut dicitur – congressu
minime fuerit intellecta, revocandus erit gradus et attentiore
mentis acie bis terque relegenda, donec obaudiens sensus diligentia
pulsantis excitetur. Nec faciant quod superioribus annis
quendam in legendis De oratore Ciceronis libris facere audivimus,
qui verba tantum et dictionis ornatum admirabatur, sensa
vero penitus omittebat; sed imitandi sunt qui vehementer
sitiunt: ii enim non prius toreumata et poculorum insignia contemplantur
quam ardorem sitis restinxerint, ita studiosi primum
sententias moresque decerpant, deinde ad dictionis florem convertantur.
Quaedam sunt animalia quae florem depascuntur, ut
apes; quaedam ramos, ut caprae; quaedam radices, ut sues; studiosus
vero eorum sibi exempla proponat, quae omnibus his
vescuntur. In historia quid egregie, quid nove dictum sit; in verborum
compositione pure et eleganter scripta; in sententiis quid
fortiter, quid prudenter, quid iuste, quid modeste annotet.
15. De poetica quod de polypodis capite traditur idem ipse
sentiat. Aiunt siquidem, qui de secretiore rerum natura tractant,
sumptum caput illud in cibis plurimum suavitatis afferre, ceterum
gravibus insomniis turbulentissimisque phantasiis sensum
afficere. Ita poetica hominum animos maxima quidem dulcedine
alit et pabulo, non minus vero turbarum et agitationis ingerit.
Quocirca inter legendum animi frenis uti opus est, nec ita
fabularum studio afferri, ut figmenta illa sic nuda capiantur,
sed unumquodque quid utilitatis sub commento afferat rimandum
est; et id Catonis, quod et de Cyro scribit Xenophon,
observandum: siquidem, cum puellus esset, praeceptoris imperia
obibat quidem, sed cur imperarentur causam sibi declarari
petebat. Quae apud poetas impie, crudeliter, iniuste, turpiter
dicuntur, non ea vitio danda sunt sed artis excellentia consideranda,

Torna all'inizio