Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 158


simul gratiarum apprehendentiam simul et insepartim accepit. In Sancto
autem Spiritu hi crines nectuntur, quia et Spiritus Sanctus sua dona
esse, et hec dona ipsum esse a quo donantur, fideliter a viris catholicis
dogmatizantur.
De cetero non iniurius eris, si crines divine bonitatis, id est Domini
nostri Ihesu Christi, vel propter ornatum seu propter amictum in eum
credentes dixeris, eo quod ex his omnibus iuxta theologos et induatur
et ornetur, sicut crines capitis sunt ornamentum. Sed et pictura Christi
et angelorum crines coloribus nectit, ut illum coagulatum et pinguem
virtutibus, istos vero Deo semper fore coniunctos inseparabiliter monstret.
Et facies. Theosophi laudant, id est dogmatiz<a>nt, divine bonitatis
facies, id est cognitiones quibus una Dei facies cognoscitur Non
enin divina bonitas plures habet facies, <quia> una est facies Dei omnipotentis
et non plures. Verum quemadmodum multe dicuntur voluntates
Dei propter multos effectus eiusdem voluntatis, que una tantum
est et que Deus est, sic quoque multe Dei facies a theologis predicantur,
ob multas Dei cognitiones, quibus humanis mentibus Dei bonitas revelatur.
Vel propterea multas facies divine bonitatis predicant, quia unam
in divinitate, aliam in humanitate demonstrant. Si enim facies pro cognitionem
accipitur, et alia est Dei voluntas in divinitate, alia vero in
humanitate atque alia opera divinitatis et humanitatis alia cognosciturque
Dei bonitas in ambobus operibus, quid absurdum est ut Dei bonitatis
facies alia divina aliaque humana dicatur? Id quoque ad multam
Dei faciem venire probabitur et in effectu non que in substantia pluralitatem
cogitabis, dum modo Dei faciem illuminantem, modo hanc
avertentem theologia divini secreti conscia introducit: «Illumina, inquit,
faciem tuam super servum tuum», et item: «Averte faciem tuam a
peccatis meis». Alia est enim Dei facies que illuminatur, id est que illuminat
ut salvet; alia vero que se a peccatis avertit, ut ea deleat atque
condempnet. Alia inquam est, id est aliter accipitur salvans atque aliter
dum in peccaminum abolitionem desevit. Dicit ergo Dionisius quod
theosophi laudant facies bonitatis Dei.
Et manus. Manus Dei bonitatis alia est naturalis et Dei bonitas, alia
est factiva et administratoria. Nam et diabolus contra Iob Dei se manum
esse fatetur dicens: «Mitte manum tuam et tange cuncta que illius sunt»,

Torna all'inizio