intendere debeatis ad honorem et fidelitatem:
tanquam Potestati vestro, a nostra Majestate
statuto, debitum et statutum salarium sibi praestituri.
Damus enim eidem T. nostris literis
in mandatis, ut ad terram ipsam se conferat,
et Potestariam eandem ad honorem et fidelitatem
nostram, debeat fideliter exercere. Juret
nihilominus statura civitatis ejusdem, et consueto
dari praedecessoribus suis salario, sit
contentus.
Cap. CII.
Respondet Capitaneo, et commendat eum de
processu facto per eum, et instruit qualiter sit
processurus.
Consueta benignitate recepit Excellentia
nostra literas, per te nostro culmini destinatas,
et ipsarum continentiam vidimus
diligenter. Super eo sane quod scripsisti,
te propter quaedam diversimode intellecta, de
statu civitatis ipsius Taurini, quae tibi videbantur
obliqua, cum magna militum et peditum
comitiva, personaliter ad terram ipsam gressus
suos cum festinantia direxisse: et ibidem hincinde
diligenter exquisitis, et caute quae ad cautelam
servitiorum nostrorum exquirenda pensasti:
quosdam qui videbantur magis esse suspecti,
per personas capi faciens, ipsos facias cum
diligentia custodiri: tuum exinde studium et
industriam evidentem, quae circa nostrae Celsitudinis
augmentum, in his et aliis te apponete
plene cognoscimus, non immerito commendamus.
Verum, cum tam propter nostrorum
|
|