2.  Non escis . Datur intelligi quosdam fuisse qui  
dogmatizarent peccatum non esse escis et voluptatibus  
affluere. 
3.  Habemus altare . Causa cur escis non sit immoderate 
affluendum. Cum sobrietate enim edendum  
est corpus Christi; quod et in aliis divinarum locis  
Scripturarum altare vocatur, pro eo videlicet quod  
in ipso, id est, in fide ipsius, quasi in quodam altari  
oblatae preces et operationes nostrae acceptabiles  
fiunt Deo. 
4. Quorum enim animalium . Per duplicem allegoriam, 
unam Veteris, et alteram Novi Testamenti  
probat corpus Christi non esse edendum ab his  
qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora  
animalium horum extra castra cremabantur; et  
propterea Christus extra portam civitatis Jerusalem 
  |  
  |