Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 2


Incipit liber de doctrina dicendi et tacendi
Initio, medio ac fine mei tractatus adsit gratia Sancti Spiritus.
Amen.
Quoniam in dicendo multi errant nec est aliquis qui linguam
suam ad plenum valeat domare, beato Jacobo hoc testante, qui
dixit: « Natura bestiarum et serpentum ac volucrum et ceterorum domatur
et a natura humana domita sunt, linguam autem suam nemo domare
potest », ideo ego, Albertanus, brevem doctrinam super dicendo
atque tacendo uno versiculo comprehensam tibi, filio meo Stephano,
tradere curavi. Versiculus autem hic est: « Quis, quid, cui dicas,
cur, quomodo, quando requiras ».
Verum quia verba in hoc versiculo comprehensa ponderosa sunt
et generalia, et generalitas parit obscuritatem, ideo illa exponere ac
pro modulo mee scientie, licet non ad plenum, proposui dilucidare.
Tu igitur, fili karissime, cum loqui desideras a temet ipso incipere debes,
ad exemplum galli, qui antequam cantet cum alis ter se percutit.
In principio itaque dicti tui, antequam spiritus ad os tuum verba
producat, te ipsum et omnia verba in hoc versiculo posita requiras, id
est inquiras te ipsum et a te ipso non solum queras, sed iterum queras.
Nam istud « re » reiterationem denotat, ut dicas « requiras » id est
« iterum queras »; sicut enim « repetere » dicitur quis, id est « iterum petere »,
ita « requirere » quis dicitur, id est « iterum querere ».

Torna all'inizio