: Itinerarium Federici secundi (Narratio qualiter imperator Federicus reaquisivit regnum s[ibi] rebel[latu]m quando accessit ad aquirendum Jerusalem et sepulcrum Cristi)

Pag 108


Certe tibi Barolum bene poterit esse magister
ni tibi quod Deus est propter lata sinister.
Credo quod confidis montis stabilita per altum.
Non tibi plura loquor, aliis intentus agendis.
Monstrabit reditus quid sit offensio grandis.
21. De[inde a]ccessit Boniventum, quod noluit eum accipere.
Et expugnans eum violens accepit et eius menia in terram proiecit
et homines male tractavit et ab inde recedens sic scripsit:
Urbs Boneventana tibi sint tua menia plana.
Amodo semper eris Maleventum de Bonevento.
Quod pateris merito patienter ferre memento.

Torna all'inizio