Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 88


SED CONTRA, Ephes. 4, 5: «Una fides».
Praeterea, sicut prudentia dirigit intentionem in politicis, ita fides in gratuitis,
ut dicit Augustinus. Sed prudentia est una, quamvis in diversis
intentionem dirigat. Ergo et fides.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut supra dictum est,
cum virtutis sit reddere opus bonum, operatio potest dici bona vel formaliter,
inquantum procedit ex potentia quae movetur in bonum secundum rationem
boni, vel materialiter, secundum quod est congruus et connaturalis potentiae.
Et utroque modo actus fidei est bonus; quia et congruit intellectui inquantum est
verorum; et iterum procedit a voluntate imperante, quae movetur in bonum quasi
in obiectum. Ex parte autem intellectus, quamvis habeat bonitatem ratione obiecti,
non tamen habet perfectionem, quia deficit modus, ut dictum est, eo quod non
habeat conspicuam veritatem, cui adhaeret. Sed ex parte voluntatis potest habere
perfectionem; inquantum voluntas perfecta in appetitu boni firmitatem et certitudinem
facit in fide: et ideo Bernardus dicit, quod fides
est «voluntaria quaedam et certa praelibatio nondum propalatae veritatis».
Unde patet quod fides est virtus, non quidem intellectualis, sed eo modo quo
communiter loquimur de virtute, quae producit actum bonum ex bonitate voluntatis
procedentem. Nec tamen est virtus moralis: quia non est ordinativa appetitus
sensibilis, ut consistat circa delectationes et tristitias et operationes, sicut
circa materiam et obiectum: sed est virtus theologica; quod quidem genus philosophi
non cognoverunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod prima propositio habet veritatem de virtutibus
quas philosophi cognoverunt, qui praeter intellectuales, nullas virtutes nisi
morales posuerunt.
Ad secundum dicendum, quod ratio inclinans voluntatem ad credendum articulos,
est ipsa veritas prima, quae est infallibilis; sed ratio quae inclinat voluntatem
ad credendum alia, est vel aliquod signum fallibile, vel dictum alicuius
scientis, qui et falli et fallere potest: unde voluntas non dat infallibilem veritatem
intellectui credenti alia credibilia, sicut dat infallibilem veritatem credendi
articulos fidei: et propter hoc haec fides est virtus et non alia.
Ad tertium dicendum, quod fides non est contra rationem, sed supra rationem:
et ideo non dicitur abnegare rationem quasi rationem veram destruens, sed
quasi eam captivans in obsequium Christi, ut dicit Apostolus 2 Corinth. 10.

Torna all'inizio