Et dicendum secundum quosdam, quod homo post peccatum est in continuo
actu deficiendi usque ad mortem, secundum quod dicitur Sapient. 5, 13:
«Continuo nati desivimus esse»; et ideo statim homo mortuus potest dici. Sed
hoc videtur redire in opinionem Heracliti, qui ponebat omnia moveri semper:
volebat enim omnem transmutationem quae in longo tempore contingit, puta
augmenti, dividere secundum omnes particulas temporis, ut in qualibet parte
temporis esset assignare aliam partem motus, sicut est in motu locali qui solus
proprie et vere continuus est, ut in 8 Physicorum Commentator dicit, et hoc
satis a philosophis improbatur. Praeterea non est possibile quod duo motus
contrarii sint continui; unde cum generatio et corruptio sint contraria, oportet
inter tempus generationis et corruptionis eiusdem rei esse aliquod tempus in
quo non corrumpitur nec generatur. Et praeterea adhuc non debet dici mortuum,
sed mori.
Et ideo aliter dicendum est, quod expositio Augustini est sufficiens, ut scilicet
ex hoc mortuum dicatur, quia necessitatem mortis habet: quod enim est in futurum
necessarium, etsi nondum in actu in seipso, est tamen iam determinatum in
causa sua, ut quodammodo possit dici esse. Unde et de ortu solis et luminarium,
et occasu et eclipsibus fiunt demonstrationes, ut de his quae sunt semper:
quia causas determinatas habent, quas non contingit aliquo modo deficere.
Unde dicit Augustinus 9 super Genes., quod hoc modo dicitur corpus
hominis post peccatum mortuum, sicut a medicis homo infirmus desperatus
propter impossibilitatem evadendi dicitur mortuus. Quod autem dicitur:
«Continuo nati desivimus esse», non est intelligendum quasi transmutatio corruptionis
hominis sit toto tempore vitae eius in actu: sed vel hoc dicitur propter
brevitatem vitae (quod enim parum est, quasi nihil esse videtur, ut dicitur in
2 Physic.), vel quia dies ad vitam determinati a Deo, continue labuntur.
«Quod erat ei de ligno vitae». Videtur quod hoc dictum redeat in fabulas antiquorum,
quas Philosophus deridet et improbat in 3 Metaph., qui dicebant deos
qui gustaverunt de quodam cibo, factos esse immortales, alios autem remansisse
mortales. Sed dicendum, quod non est simile: quia illi fabulose totam causam
immortalitatis cibo conferebant; Augustinus vero non intendit quod lignum
vitae esset principalis causa immortalitatis, sed quoddam immortalitatem coadiuvans,
ut dictum est.
«Numquid posset non mori?». Ad huius quaestionis solutionem sciendum, quod
etsi praeceptum exterius non accepisset, tamen interior ratio dictabat determinato
tempore cibum sumendum esse: et ideo si cibum non assumpsisset tam de
illo ligno quam de aliis, contra legem naturalem fecisset, et ideo peccasset, et
mortuus fuisset.
|
|