senserit in eo libro quem scripsit De brevitate vite: potentissimis
- inquit - et in altum sublatis hominibus
excidere voces videbis, quibus otium optent, omnibus
suis bonis preferant, cupiant interim ex illo suo fastigio,
si tuto liceat, descendere. Nam, ut nihil extra lacessat 5
aut quatiat, magna in se ipsa fortuna ruit. Divus
Augustus, cui dii plura quam ulli prestiterunt, non desiit
quietem sibi precari et vacationem a re publica petere.
Omnis eius sermo ad hoc semper revolutus est,
ut speraret otium. Hoc labores suos etiam si falso, dulci 10
tamen oblectabatur solatio, aliquando se victurum
sibi. In quadam ad senatum epistola, cum sibi otium
polliceretur, etiam ex verborum dulcedine se voluptatem
percipere affirmabat. Tanta otii cupido incesserat
ut illud, quia usu non poterat, cogitatione presumeret, 15
et qui omnia videbat ex se pendentia, qui gentibus
fortunam dabat, illum diem letum demum cogitabat
quo magnitudinem suam exueret. Expertus erat
quantum illa bona, per omnes terras fulgentia, sudoris
exprimerent, quantum occultarum solicitudinum tegerent. 20
/.
45 Hec Seneca, qui deinde labores anxietatesque,
quibus etiam senex agitabatur, describit, ut omnino infelicem
vitam per omnem etatem egisse videatur. Hec
tam multa de Augusto retuli, ut ex beatissimo principum 25
sumatur omnium coniectura. Nam si quem consensus
hominum pro felicissimo atque optimo duxit
adeo agendorum mole premebatur, ut nihil sibi magis
quam ea vita displicere videretur, quid de aliis censendum
est, qui ad Augusti virtutem et laudes longa intercapedine 30
accesserunt? Nempe infelices fuisse dicemus
nulloque in loco minus reperiri vitam felicem quam
ubi maxime esse putatur. Nam si inter bonos non versatur,
nec in malis quidem reperietur. Refugit enim
omnem improborum societatem. 35
|
|