incidas tribulationes. Quicunque enim magnum committit
peccatum, suo potest consilio et intellectu, si fuerit sapiens,
suum delere peccatum et sanare illud, donec veniat ad primum
solacium et [in]columitatem in qua erat. Sic quoque
tu, domine rex, non debes contristari tuorum corda amicorum
et aduersariorum tuorum corda letificare; quicunque
enim hoc facit, prudens non reputatur. Et ait ad eam rex:
Iam tui misertus sum, nec est bonum mihi et tibi, si annunciauero
tibi causam mei doloris, quomodo ego moriturus
sum, tu et filius tuus et amici et socii tui. Vocaui enim ad me
sapientes talis ciuitatis, vt mihi meum sompnium exponerent.
Qui iusserunt me te ac filium tuum et meum et socios meos
federatos occidere. Quomodo ergo gaudere potero, quando
te non videbo, aut quomodo viuam, si omnes perdam quos
ipsi iubent interficere? Etenim quis est in mundo et audiens
hec qui non contristetur et stupescat?
Et audiens regina verbum suum noluit se abscondere
dolore de hac re, et ait ad eum: Nequaquam contristeris,
domine rex, super hec; sit enim anima mea redemptio anime
tue; conseruet Deus tuam vitam et pacem! Iam enim dedit
tibi Deus plures mulieres et meliores me; et quare igitur contristatur
rex? Verum tamen vnum peto a rege, ex dilectione
quam habeo erga ipsum, vt non credat post mortem meam
his viris [s]celeratis et falsis, nec cum ipsis agat consilium
suum, nec occidat quemquam donec prius respiciat decies
suum factum, ne forte ipsum hoc fecisse peniteat. Non enim
poterit aliquem viuificare, postquam mortuus fuerit. Dicitur
enim in quadam parabolarum: Quando inueneris pulchras
margaritas et eas non noueris, noli proijcere, donec ostenderis
alicui qui noscit eas. Nunc, domine rex, memento quoniam
hi viri quos vocasti non diligunt te. Interfecisti enim de illis
duodecim mil[l]ia virorum, nec eos putes huius rei esse
oblitos. Ideo non decet illis manifestare tuum somnium
|
|