Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 125


sit accidens, dico quod non est accidens, quia in Deo non aliquid accidens
sed est substantia, et talis substantia que sit super omnem substantiam
Deus.
[53]
Quod theosophi aiunt esse Dominum in aura levi sive tenui
Hucusque in dictis multivocis Deum multimodis fore laudatum,
superiori narratione depromsit; nunc autem in quibus rebus esse Dominum
aiunt, coniuncta locutione profatur. Vel sic: superius esse, nunc
autem in aliquo esse Dominum laudant. Ait autem: ut in aura levi sive
tenui.
Unde legitur in Iob: «Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum»,
unde dicitur in Ysaia: «Ignotus Deus tu es», et Athenis erat
altare ignoti Dei, «imago coram oculis meis», quia videmus nunc per
speculum et in enigmate, «et vocem quasi aure lenis audivi». Et quid
diceret «vocem lenis aure», subiunxit: «Porro a[d] me dictum est verbum
absconditum». Verbum absconditum invisibilis Filius vocatur.
Sed hoc verbum absconditum electorum mentibus dicitur, cum potestas
unigeniti Filii credentibus manifestatur. Vel verbum absconditum est
locutio intime aspirationis, de qua dicit Iohannes: «Unctio eius docet
vos de omnibus». In aura ergo leni erat Dominus, quia in spiritu lenitatis
et in lenitate spiritalitatis intelligitur. Sic quoque in libro Regum
in conspectu Elie, in sibilo aure tenuis Dominus est, quia non visibiliter
sed invisibiliter intelligendus est. Igitur in voce vel sibilo Deum,
in aura levi sive tenui ignotum secretum vel occultum seu invisibilem
intelligimus.

Torna all'inizio