Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 273


DE BENAFRO, LOCO FRACTA, TERRIS, SERVIS ET ANCILLIS.
In nomine Domini. Temporibus domni nostri viri precellentissimi
Grimoaldi, Dei providencia, Beneventane provincie principis,
sextodecimo anno principatus eius, mense ianuario, indiccione xv. Si igitur humani generis non obisset, cur certamen
de sua fide relinquencium ordinandum potuisset, || dum omnes, qui
vivimus, morimur? Ego enim Adelferi et Madelfrid, viri germani,
filii quondam Roffrid, cogitantes diem mortis et eterne vite premia,
et Domini nostri salvatoris misericordiam, quicquid nobis aptum
est, et pro redepmncione anime nostre, per hanc nostre offercionis
chartulam, offerimus in monasterio Beati Vincencii levite et martiris,
quod situm est supra fluvio Vulturno, in finibus Samnie, ubi,
favente Deo, Iosue abbas preest, inclitas terras nostras, quas habemus
in finibus Benafro, in loco qui nominatur Fracta, per hos
fines: da una parte fine fluvio Vulturno; da spcunda parte fine
riagine, que dicitur Ravennola, unde per tempus aqua decurrit;
tercia parte fine habet silice; quarta parte fine habet riagine; quam
et offerimus in iam dicto monasterio servos et ancillas nostras,
qui in iam dicto loco habitant, quorum nomina hec sunt: Benafranulo cum Agatula uxore sua; Marulo cum Erisindula uxore
sua; Turbulo cum Mainola uxore sua, cum filiis, filiabus atque nepotibus
suis, et cum inclitis suis cespitibus, et cum viis suis ibidem
intrandi et exiendi, et cum omnia inferiora ac superiora sua

Torna all'inizio