Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 27


defensione regni in hunc modum uidelicet:
"Ut ipsi comites sint magistri Capitanei,
quibus super hiis omnes intendant
a Salerno usque Ceperanum, sicut a mari
usque ad mare protenditur tractus terre
saluo statuto regio, quo Celanensis comes
est magister iustitiarius Apulie et Terre
Laboris, et saluo mandato regio, quod
factum est comiti Fundano de ciuitate
Neapolitana ut sit specialis rector ipsius,
intelligentes hoc quantum ad propria negotia
ciuitatis; set quantum ad succursum
regis et ad defensionem et ad pacem regni
omnes communiter intendent hiis duobus.
Quicumque ordinationem istam receperint,
ad inuicem sibi pacem obseruent,
et si quisquam ab aliquo fuerit offensus,
non statim reoffendat eundem, set apud
predictos comites querelam deponat, qui
eam secundum rationem et regni consuetudinem
faciant emendari. Qui autem
ordinationem istam recipere noluerint,
uel recusauerint, tamquam hostes publici
habeantur, et a ceteris impugnentur.
Ducenti milites dirigantur in succursum
regis usque ad Kalendas Septembris moraturos
per annum sub illorum expensis,
a quibus fuerint destinati. Distribuantur
autem secundum estimatorum arbitrium,
quos ad hoc specialiter deputabimus, pensatis
debitis seruitiis et facultatibus comitum
et baronum ac etiam ciuitatum.
Quia uero propter estatis feruorem descendere
in Apuliam personaliter non potuimus,
statutum istud mandabimus exequendum
per legatum nostrum qui est in
Apulia, per comitem Iacobum consobrinum
et marescalcum nostrum, et per alium
quem a nostro latere dirigemus. In omnibus

Torna all'inizio