Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

368


eius contumacia, eum deposuit et Fredericum, Henrici filium,
eligi procuravit. Pisani vero in servicium dicti Octonis galeas
.XL. armaverunt, quas usque Neapolim miserunt. Ianuenses
vero, timore excommunicacionis, nullum sibi auxilium inpendere
voluerunt. hoc etiam anno comes Alamannus, comes Henricus
de Malta, nacione Ianuenses, cum navibus .XX. Ianuensium,
que de ultramari veniebant et cum galeis quibusdam Siracusam
iverunt et eam potenter obsederunt et triumphaliter ceperunt. dictus
autem Alamanus factus est ibi comes et iuravit civitatem ipsam ad
honorem communis Ianue tenere et singulis annis pallium unum
super altare sancti Laurentij offerre. sequenti anno idem comes
Henricus insulam Crete preliando cepit, postmodum Ianuam
venit et auxilium postulavit. commune autem Ianue dedit
sibi galeas .VIII. et naves tres cum omnibus armamentis et tria
milia librarum et milites centum, et sic de Ianua gaudens recessit
et multa prelia gessit. ipse enim Cretam preliando cepit,

Torna all'inizio