6. Praeterea, Gregorius dicit, quod obedientia non tam
est virtus quam mater omnium virtutum. Sed esse matrem virtutum convenit
caritati. Ergo obedientia videtur esse idem quod caritas; et ita non videtur
distincta ab aliis virtutibus.
SED CONTRA, Hugo de Sancto Victore dicit: «Obedientia est
virtus quae omnia amplectitur iniuncta, necessario implenda, nisi obstiterit imperantis
auctoritas»; et ita est specialis virtus, cum assignetur sibi actus specialis.
Praeterea, quod assignatur maximum in aliquo genere, est aliquid determinatum
in genere illo. Sed Gregorius dicit, quod obedientia est maxima virtutum.
Ergo obedientia est quaedam virtus determinata.
Solutio
Respondeo dicendum, quod obedientia est virtus, et est specialis virtus. Cum
enim habitus, potentiae, et actus distinguantur per obiecta, oportet quod virtus
quae habet speciale obiectum, sit specialis virtus. Dicitur autem speciale obiectum
a speciali ratione; quamvis illa specialis ratio circa multas res vel omnes
poni possit. Contingit enim eamdem rem ad diversas potentias pertinere, sicut
colorem ad visum, imaginationem, et intellectum; sed sub diversa ratione; unde
contingit ut una virtus specialis se extendat ad actus omnium virtutum secundum
quamdam specialem rationem, sicut dicit Philosophus de
magnanimitate, quod operatur magnum in actibus omnium virtutum; unde et
ceterarum virtutum ornatus quidam est: et tales virtutes dicuntur quodammodo
generales, quia habent materiam generalem; quamvis obiectum speciale
habeant, propter specialem rationem obiecti, quae in multis materiis invenitur.
Et per hunc modum dico, quod obedientia est specialis virtus, quia attendit specialem
rationem, scilicet praeceptum cum debito consentiendi. Et quia reddere
alteri quod suum est et sibi debetur, est iustitiae; ideo obedientia pars quaedam
iustitiae est, et specialiter divinae: quia hoc suum quod superioribus redditur,
scilicet impletio mandatorum, est quaedam pars huiusmodi communis quod
debitum dicitur, vel quod suum est, et quod etiam exigi posset coram iudice:
nam circa huiusmodi est proprie specialis iustitia.
Sed tamen sciendum, quod iustitia specialis dupliciter sumitur: sumitur enim
proprie et communiter. Propriissime sumpta specialis iustitia, ut dicit
Philosophus in 5 Ethic., est tantum inter eos qui habent aequalitatem quamdam
ad hoc quod stent coram principe, coram quo unus ab altero possit repetere
quod suum est, secundum quem modum nec domini ad servum nec patris ad
filium iustitia dicitur esse: quia ea quae sunt servi, sunt domini: et ea quae sunt
filii, sunt patris. Communiter autem iustitia specialis attenditur etiam in hoc
quod dominus reddit servo quod suum est, vel e converso, et sic de aliis, quia
secundum hunc modum praedicta aequalitas non requiritur; et hoc modo accipiendo
iustitiam specialem, obedientia ad iustitiam pertinet, quia per obedientiam
inferior superiori reddit quod debet.
|
|