maius et minus, ut divinum divinius atque divinissimum vere
dicatur. Sic ab humanitate humanum, humanius, humanissimum. Quorum
adiectivorum causa, loyce speculationis est.
Sed cur ait “divinitatis beneficas nominationes”? Quid benefaciunt
vel quid beneficiant divine nominationes? Arbitror quod exinde benefice
dicuntur, quia dum quis eorum in laudibus occupatur, salutaris Dei
beneficio eternum donatur. Unde David ait Dominus: «Sacrificium,
inquit, laudis honorificabit me, et illic iter [quo] ostendam illi salutare
Dei», quasi dicat: exinde divine nominationes ei benefice dicentur
et ex sue laudis preconio tali beneficio donabitur, ut salutare Dei ostensione
benefica bonus laudator sine fine intueatur.
Verum quia laudis divine esse debet indefessa perhennitas, orat iste
sanctus, ut veritatis verbum de ore sibi nullatenus excidat. Dicit ergo
quod sequitur: et non auferat verbum veritatis ex ore meo. Ex ore siquidem
veritatis verbum non tollitur, si laus veritatis, que vocibus seu labiis
resonat, corde fideliter teneatur, ut ita prope sit verbum in corde, quemadmodum
reboabit in ore. Illi siquidem verbum veritatis excidit, qui
laudi, quam ore protulit, operibus contradicit.
Sane quia in longum navigavimus equor et gravi remige undarum
prolixitas quatitur, molite navigationis hic positus limes suscepti laboris
primum iam limitet librum, ut otia rediviva manibus dudum <de>fessis
indulta recreatione exarantibus articulis mane novum revirent<ia>
suscipiat, que nunc a labore quiescunt, ne prorsus deficiant.
Etenim sententia illa <h>aut ignota transsistit:
quod caret alterna requie, durabile non est.
|
|