Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 766


Solutio
Respondeo dicendum, quod ens invenitur in pluribus secundum prius et posterius.
Illud tamen verissime et primo dicitur ens cuius esse est ipsum quod est,
quia esse eius non est receptum, sed per se subsistens. In omnibus autem quae
secundum prius et posterius dicuntur, primum eorum quae sunt, potest esse
causa; et per se dictum, est causa eius quod per participationem dicitur: et ideo
oportet quod illud ens quod non per participationem alicuius esse quod sit
aliud quam ipsum, dicitur ens (quod primum inter entia est), sit causa omnium
aliorum entium. Alia autem entia dicuntur per posterius, inquantum aliquod
esse participant quod non est idem quod ipsa sunt; et haec procedunt usque ad
ultima entium; ita quod quamcumque rationem essendi aliquid habeat, non sit
sibi nisi a Deo; sed defectus essendi sit ei a seipso.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod verum dupliciter potest considerari. Vel
secundum quod fundatur in re; et hoc modo hoc quod dicitur istum peccare,
non habet veritatem; immo potius per recessum a veritate peccatum incidit, si
sumatur veritas quae in re est, per quam quis implet id quod a Deo ordinatum
est. Vel secundum quod completur operatione animae compositionem formantis,
in qua est veritas, prout significat vel intelligit rem eo modo quo est: et sic
hoc quod est istum peccare, est quoddam ens rationis prout verum dicitur; et
sic a Deo est: non enim nisi a Deo esse potest talis rectitudo, ut intellectus rem
accipiat eo modo quo est, et eodem modo verbis eam exprimat.
Ad secundum dicendum, quod forma hominis in idolo potest dupliciter considerari:
vel secundum quod est figura quaedam; et sic proculdubio a Deo est, a
quo omnis forma est: vel secundum quod est ordinata ad id quod decens eam
non est, vel conveniens sibi, scilicet ad hoc ut adoretur; et secundum hoc a Deo
non est: quia secundum hoc nihil est, cum secundum negationem debiti usus
hoc dicatur.
Ad tertium dicendum, quod, ut supra dictum est, ens dicitur dupliciter. Uno
modo quod significat essentiam rei extra animam existentis; et hoc modo non
potest dici ens deformitas peccati, quae privatio quaedam est: privationes enim
essentiam non habent in rerum natura. Alio modo secundum quod significat
veritatem propositionis; et sic deformitas dicitur esse, non propter hoc quod in
re esse habeat, sed quia intellectus componit privationem cum subiecto, sicut
formam quamdam. Unde sicut ex compositione formae ad subiectum vel ad
materiam, relinquitur quoddam esse substantiale vel accidentale; ita etiam
intellectus compositionem privationis cum subiecto per quoddam esse significat.
Sed hoc esse non est nisi esse rationis, cum in re potius sit non esse; et
secundum hoc quod in ratione esse habet, constat quod a Deo est.

Torna all'inizio