audacter in eius strato iacere non dubitat. Ecce autem in ipsa
nocte maligni spiritus super eum immaniter irruunt, gravissimis
eum verberibus atterunt et proiectum de lecto pene seminecem derelinquunt.
Merito namque tam superbos suę offensionis ultores
pertulit, qui in talem virum postposita humilitate peccavit, et dum
pio magistro non exhibuit reverentiam, ex duris et impiis sensit
manibus disciplinam. Similiter quoque postmodum venerabilis
vir iter acturus, alium in eadem cella discipulum dereliquit. Cui
cum discipulus diceret: «Magister, ego in lecto tuo non iaceo,
quia quod alii contigit mihi etiam consequenter evenire formido»,
ille respondit: «Fili mi, iace et dormi securus; ille enim in eo recubans,
idcirco in manus inimicorum incidit, quia parvitatis meę
licentiam non accępit, tu autem, accepto consensu, in Deo spem
pone et sine pavore quiesce». Qui videlicet in eo, sicut
iussus fuerat, iacuit et nullius omnino casum adversitatis incurrit.
LVIIII. Secularis quidam vir, Arduinus nomine, Romualdo
se ad suscipiendum sanctę conversationis habitum tradidit, deinde
domum ut sua quęque disponeret remeavit. Cumque eum uxor
sua venientem vidisset, femineo nimirum furore succensa exclamavit
adversus eum dicens: «Sic, bone vir, ab heretico illo et antiquo
seductore nunc venis et me miseram et destitutam omni humano
solatio derelinquis?». Et hoc dicto protinus in amentiam
vertitur et ita furere et conquassari cępit ac si patenter a dęmonio
vexaretur. Habebat autem vir sanctus huiusmodi consuetudinem
ut si quando fratres in viam dirigeret, benedictionem illis,
sive panem sive pomum seu quodcumque aliud, daret.
|
1
5
10
15
20
25
|