divinae servitutis operibus vacat, ille christianae religionis sabbatum celebrat.
Iste non servile opus facit, quia se a peccati perpetratione custodit.
Qui enim facit peccatum, servus est peccati . Iste non in domo sua ignem
accendit, quia omnes vitiorum fomites et irae ac simultatis igniculos ex
domicilio suae mentis extinguit, ab illo cavens igne de quo scriptum est:
Ite in lumine ignis vestri, et in flamma quam accendistis . Hic denique
pondus in via non portat, quoniam incurvantium se iniquitatum ruderibus
cor per paenitentiam levigat. De quibus per prophetam dicitur: Quoniam
iniquitates meae superposuerunt caput meum, et sicut onus grave gravatae
sunt super me . Et paulo post: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque .
sibi fundamentum ponit, in quo scilicet firmissimum suae quietis
habitaculum construit. Ipse quippe locus est, de quo scriptum est: Filii
servorum tuorum habitabunt ibi . Ipse fundamentum de quo dicitur,
quia fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est,
Christum Iesum .
Tertia vero festivitas est neomeniae, id est novae lunae. Tunc autem
innovari luna dicitur, cum soli coniungitur, et ab eo ad concipiendum
splendorem velut amissi luminis reparatur. Sol iustitiae Christus, luna
autem primo sancta universalis aecclesia, deinde quaeque fidelis est
|
|