intellectu dicta sufficiant, ut de secundo, qui apertior est, largius  
tractare possimus. 
2. Abraam patriarcha ordinem designat episcoporum, qui a beato  
Petro apostolo inchoatus est. Hic habuit quasi duas uxores, Saram,  
videlicet, et Agar, quia non solum spiritalium virorum ecclesie  
episcopalis ordo predicare tenetur, qui rarus est, verum et mundane 
multitudini, que carnaliter vivit, vel ut de eis qui electi sunt convertantur  
ad spiritalem ecclesiam, vel ut saltim temporalia  
bona conferant his, qui spiritaliter vivunt et indigent corporalibus  
bonis, donec spiritalibus imbuantur. Habuit ergo anchilla filium,  
libera sterili permanente, quia a diebus Constantini augusti, multos,  
ecclesia illa que seculariter vivit, cepit, per verbum Dei, habere  
filios in fide Christi; sed spiritalis adhuc ecclesia sterilis ac tenuis  
permanebat, quia pauci erant admodum, et si perfecti, qui spiritaliter  
viverent. Quando autem omnipotens Deus voluit conceptum  
dare libere, suscitavit in ea semen iusticie, puerum videlicet Benedictum,  
qui datus est pontificali ordini ac si mitissimus Ysaac. Crevit  
itaque puer iste, et Deus erat cum ipso. Non autem ipse Benedictus  
solus nec ipsum solum misterium respicit, sed ordinem inchoatum  
ab ipso; ipse vero in concordia manet. An non tibi videtur concors  
quod Ysaac iuncta est Rebecca, quam et sororem cognominat, et
  |  
  |