Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 356


PROLOGUS LIBRI QUARTI.


CAP. XXVIII.


SI PECCAVERIT VIR IN VIRUM, orabit pro eo sacerdos, et si sacerdos
peccaverit, quis orabit pro eo? Si nolumus, fratres et coepiscopi,
in ęternum perire, expedit nobis verbis domini oboedire,
qui dixit: Non potestis duobus dominis servire. In domo
etenim domini estis plantati manibus regis, non manibus
Folleprandi. Oportet itaque, ut sitis subiecti plantatori, minime
autem supplantatori. Regi namque debetis miliciam, qui
vos erexit ad presulatus honorem, archiepiscopo autem synodalem
oboedientiam, qui afflatu spiritus sancti effudit super
sono reso conto di un errore: non dev'essere DIV ma DIV. Ho dunque dato da vim
vos tanti honoris benedictionem. Quid ergo vobis cum cucullano
aut cum aliquo symoniano? Cur post deum dominum
nostrum regem abdicatis et ad apostatam festinatis? Cur collectam
ex beneficio regis peccuniam in obsequio diaboli consumitis
et laboranti regi de suo sibi ministrare refugitis? Non recolitis,
quod dixit ipse deus, videlicet: Qui reddit malum pro bono,
non recedat malum de domo eius. Ad viam ergo regiam, quę
est via virtutum, confratres et coepiscopi, redite et salutaria
monita sequentis libri aure cordis vigilanter audite.

Torna all'inizio