52. Alii petunt meschitam pretiosam scemate, 205
mille truncant sacerdotes qui erant Machumate,
qui fuit heresiarcha potentior Arrio,
cuius error iam permansit longo mundi spatio.
53. Alii confundunt portum factum mirabiliter,
darsanas et omnes turres perfringunt similiter, 210
mille naves traunt inde que cremantur litore,
quarum incendium Troie fuit vere simile.
54. Alii irrumpunt castrum atque turres diruunt,
equos regios et mulas omnes interficiunt,
aurea vexilla mille traunt et argentea, 215
que in Pisa gloriosa sunt triumphi premia.
|
205
210
215
|