Unde cum donum elevet ad operationem quae est supra humanum modum,
oportet quod circa materias omnium virtutum sit aliquod donum quod habeat
aliquem modum excellentem in materia illa; nec tamen oportet quod tot sint
dona quot sunt virtutes: quia in unoquoque genere in quo multa continentur,
convenit esse unum summum; et ita respectu multarum virtutum quae sunt
unius coordinationis, potest unum donum excellentiam importare. Sicut etiam
supra dictum est, multae virtutes, etiam quae sunt circa diversas materias,
assignantur partes unius virtutis, secundum quod in materia eius communicant.
Operatio autem humana, ad quam humano modo virtus perficit, vel pertinet ad
contemplationem, secundum quam conspiciuntur necessaria et aeterna; vel
pertinet ad actionem, secundum quam disponuntur contingentia, quae libero
arbitrio sunt subiecta. In contemplatione autem humana duplex est via. Una
secundum quam proceditur ad agnitionem necessariorum et aeternorum, quae
pertinet ad inventionem. Alia secundum quam ex principiis primis alia ordinantur,
quae pertinet ad iudicium. In prima autem via proceditur humano modo ex
sensu in memoriam, ex memoria in experimentum, et ex experimento in prima
principia, quae statim notis terminis cognoscuntur; et hunc processum perficit
«intellectus», qui est habitus principiorum. Ulterius in eadem via proceditur
inquirendo ex istis principiis in conclusiones; et ad hoc perficit alia virtus intellectualis,
quae dicitur «scientia» quantum ad ea quae rationi subiacent; in his
autem quae super rationem sunt, perficit «fides», quae est inspectio divinorum
in speculo et in aenigmate. Quod autem spiritualia quasi nuda veritate capiantur,
supra humanum modum est; et hoc facit donum «intellectus», qui de auditis
per fidem mentem illustrat, ut dicit Gregorius. In alia autem via contemplationis
modus humanus est ut ex simplici inspectione primorum principiorum et altissimarum
causarum homo de inferioribus iudicet et ordinet; et hoc fit per «sapientiam»,
quam ponit Philosophus intellectualem virtutem in 6 Ethic., quia
sapientis est ordinare, ut in principio Metaphysic. dicitur. Sed quod homo
illis causis altissimis uniatur transformatus in earum similitudinem, per modum
quo «qui adhaeret Deo, unus spiritus est», 1 Corinth. 6, ut sic quasi ex intimo
sui de aliis iudicet et ordinet non solum cognoscibilia, sed etiam actiones
humanas et passiones; hoc supra humanum modum est, et hoc per «sapientiae»
donum efficitur.
Ex parte autem actionis duo inveniuntur; scilicet dirigere, quod pertinet ad
cognitionem; et exequi, quod est affectionis. In cognitione autem practica, quae
dirigit in operibus moralibus, invenitur duplex via, sicut et in contemplationis
cognitione, scilicet inventio, et iudicium. In inventione autem modus humanus
est quod procedatur inquirendo et coniecturando ex his quae solent accidere:
quia ex talibus et circa talia est moralis consideratio, ut Philosophus dicit: et
haec inventio secundum hunc modum perficitur per «eubuliam», quae est bona
consiliatio. Sed quod homo accipiat hoc quod agendum est, quasi per certitudinem
a Spiritu Sancto edoctus, supra humanum modum est; et ad hoc perficit
|
|